Disiata, widow of Muxa de Galfa: Sciacca, 1486
Disiata, widow of Muxa de Galfa
Disiata names as her universal heirs her brother Xibitello de Galiono and her nephew Busacca, the son of Siminto de Galiono (another brother). She leaves other bequests to her neice Rachila, her daughter Gaudiosa, and her sister Stella. She also leaves to the synagogue (<em>meskita</em>) money to buy oil, funded through the rent from a house she owned.<br /><br />As in a number of other such documents, Jewish signatories sign their names in Hebrew characters (Judeo-Arabic), and the notary renders the names in Latin letters (Sicilian).
TRANSCRIPTION from Scandaliato, pp. 208-209
Archivio di Stato di Sciacca, Notai de/unti, notaio P. Randazzo, vol. 27, 7 Novembre 1485.
Eodem die VII novembris.
Testarnur quod presens coram nobis Disiata iudea relicta condam Muxe de Galfa, iacens in lecto, egrota corpore, sana tamen mente et racionabilis intellectus, existens in sua bona et perfecta memoria, intelligibiliter loquens, timens autem divinum iudicium et dubiam hora mortis, dubitans nee forte ab hoc seculo decederet intestata, volens suecure providere et de suis bonis temporalibus disponere, ne inter successores suos lis seu questio aliqua oriatur, presens suum ultimum nuncupativum testamentum per manus mei infrascripti notarii facere procuravit in hunc modum videlicet: imprimis instituit, fecit et sollenniter ordinavit suos heredes universales in omnibus et singulis bonis suis mobilibus et stabilibus, iuribus ·et accionibus universis ubicumque existentibus et melius apparentibus, Xibitellam de Galione eius fratrem et Busaccam de Galione eius nepotem filium Siminto de Galione eiusdem testatricis fratrem, equis porcionibus; ita quod si dictus Busacca mori contingerit in pupillari etate vel quandocumque sine liberis de suo corpore legitime descendentibus, substituit ei prefatum Siminto eiusdem Busacce patrem.
Item instituit suam heredem particularem Rachilam eius neptem, filiam Gaudiose eius sororis in totam illam raube quantitatem existentem in posse dicte Gaudiose de presente preter certas periulas et certos anulos argenteos et certas buctunellas argenteas, que periule et argenti volit quod sint dictorum heredum universalium. Item instituit suarn heredem particularem Stillam eius sororem xorem Bracheni Tunnina in una gunella muliebre panni belvi virdi clausi et uno tilario folcito. Item prelegavit dicte Rachile eius nepti omnia stivilia sue domus et quamdam eius gunnellam coloris azoli usatam, quae voluit vendi debere et de precio illorum ematur matrazium seu conplimentum unius lecti deficientis in superiori rauba in qua est instituta dicta Rachila heres particularis.
Item legavit mischite iudeorum ipsius Terre Sacce duas partes domorum, quarum altera tercia pars fuit et est ipsius miskite, cum condicione tamen, quod dicta quod (sic) iudayca Terre Sacce teneatur dare et assignare dictis heredibus universalibus uncias duas in fine anni unius post obitum dicte testatricis, quas domos eidem miskite vinculavit et vinculat et voluit et mandavit quod dicta iudayca non possit nee valeat alia personas (sic) pro dicta miskita dictas domos vendere, pignorare, obligare nee ab eadem miskita afferri possit quacumque ex causa, sed semper et imperpetuum stet pro dicta miskita quod fructus seu loherium dictarum domorum convertatur in empicione oley pro dicta miskita, quod loherium fructus domorum anno quolibet exigi debet per Thesaurarium oley, qui pro ... fuerunt ipsius miskite et converti debent ad opus ut supra. Et hec fuit et est eius ultima voluntas et suum ultimum nuncupativum testamentum, quam et quod valere voluit et mandavit, iuraverunt testes etc.
Testes: Siminto lu Farachi, Robinus Galionus, Sadias de Benedicto, Xibitella Conmissu, Busacca Iubayra, Manuel Gindusu et Xilorn de ...
Sciacca, Sicily
Sezione di Archivio di Stato, Sciacca<br /><br />SASS, not. Pietro Randazzo, reg. 27, cc. 41v-42v
See Scandaliato, <em>L'ultimo canto di Ester,</em> p. 208
See Perani, "Le firme in ebraico e in giudeo-arabo dei Bulfarag, parenti di Guglielmo Raimondo Moncada, in atti dei notai di Sciacca e Caltabellotta e nella ketubbah di Giv'at Lot," 145-146.
7 November 1486
Latin
Italy
Bullara, widow of Xibitellus de Cafisi: Sciacca, 1482
Bullara, widow of Xibitellus de Cafisi
Bullara, a widow, records her will when she is sick.
She names her grandson Sadiolus Sieli her universal heir. She leaves bed-related goods to her granddaughter Luna. She also leaves other female loved ones clothing and textile goods.
Bullara records that she is owed six florins by one Cavino de Galiano, to whom she sold "bisacia" of sugar. She asks for that recovered money to be given as charity to the synagogue in Sacca for the sake of her soul (pro anima sua). She likewise leaves to the same synagogue oil, to be given by her heirs within a year of her death.
The witnesses of the wills are both Christians (two) and Jewish (five).
TRANSCRIPTION from Scandaliato, pp. 207-208.
Archivio di Stato di Palermo, Notai defunti, notaio F. Giuffrida, vol. 1383, 6 Novembre 1482.
Sexto novembris.
Testamur quod presens coram nobis Bullara iudea, olim uxor condam Xibitelli de Cafisi de Sacca, iacens ii lecto egrota corpore, sana tamen mente et racionabilis intellectus, existens in sua bona et perfecta memoria, articulariter loquens, timens divinum iudicium et horam mortis incertam, cum nil certius morte et nil incertius hora mortis, dubitans ne forte ab hoc seculo decederet intestata, volens propterea, dum tempus habet, de bonis suis temporalibus disponere, ne inter successores lis aliqua oriatur, presens suum ultimum nuncupativum condidit testamentum per manus mei infrascripti notarii in hunc modum; imprimis dicta testatrix instituit sibi et sollenniter ordinavit suum heredem universalem in omnibus bonis suis, mobilius et stabilibus, iuribus et accionibus universis ubicumque existentibus et melius apparentibus Sadiolum Sieli, filium Iacop Sieli, eius nepotem; item legavit Lune, filie condam Muxe Galifi, eius nepti, par unum lintheaminum serici et cultram unam albam minatam a campu di fluri parti plini et parti vacanti. Item legavit Brache de Cafisi gramaglam unam cum caputeo panni de visito. Item legavit Stille, uxori Muxe de Galifi, eius clamidem sui proprii corporis. Item legavit Perne, uxori dicte Brache, eius nepti, fardam unam, lintheamina cannarum sex, gunnellam unam minatam muliebrem et pilliczam unam, que gunnella fuit et est panni ... Item dixit debere recipere a Covino de Galiano florenos sex ex vendicione bisaciarum de zuccaro, quos florenos sex pro anima sua legavit mischite iudeorum Terre Sacce ad opus emendi quamdam coverturam per Teura. Item legavit dicte mischite pro eius anima dimidium cantarum olei, quod oleum ipse eius heres universalis dare debeat dicte mischite infra annum unum post obitum dicte testatricis. Et hec fuit et est eius ultima voluntas et suum ultimum nuncupativum testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti, et si iure testamenti non valeret, quod valeat et valere debeat iure codicillorum etcetera, cassatis et annullatis omnibus aliis testamentis, codicillis et ultimis voluntatibus per earn hactenus factis, presenti tamen testamento in suo robore perdurante. Item dicta testatrix dixit habere tarenos quindecim census solvendos per heredes condam Salamuni Commissu super quadam conzaria sita in maritima Terre Sacce, quos tarenos XV voluit ipsa testatrix quod ipsi heredes quandocumque possunt reddimere ad racionem de unciis decem pro uncia. Et hec fuit et est eius ultima voluntas.
Ego Nicolaus di Magno testis fui. Ego Jacobo lu Conti testis fui.
Xilom Xilleni, Robinus Galiuni, Busac Commissu, Grabriel Summatu et Gracianus Azara.
Sciacca, Sicily
See Scandaliato, <em>L'ultimo canto di Ester,</em> p. 207.
6 November 1482
Latin
Italy
Perna, widow of Jacob de Asesio: Caltabellotta, 1462
Perna, widow of Jacob de Asesio
The widow Perna testates while ill, and names her two daughters (Chyassona, widow of David de Ixe; and Fadalona, wife of Moxe de Pulvirecta) as her universal heirs.
Clearly a wealthy woman with many assets, Perna leaves many material objects to loved ones, including two gold rings to her grandson's wife. She leaves a heavy metal mortar bowl to her son-in-law Moxe de Pulvirecta, which seems to be intended to pay off some debts to a local priest. She leaves some gifts "for the sake of my soul" (pro anima mea), including clothing and 45 silver buttons to her granddaughter. She leaves silver jewelry to her daughters.
She spends a good deal of her will sorting out money that has been borrowed and lent, some of it still from the death of her husband.
She includes in the will an inventory of her own goods.
She also leaves oil for the synagogues ("miskita") of Callabellotta and Sacca.
TRANSCRIPTION from Scandliato, pp. 201-204
Sez. Archivio di Stato di Sciacca, Notai defunti di Caltabellotta, notaio P. Verderame, vol. 13, 17 Novembre 1462.
XVII novembris XI indicionis
Testamur quod Perna mulier iudea relicta condam Iacob de Asesi de Terra Calatabellocte presens coram nobis, iacens in lecto infirma corpore, sana tamen sue mentis et racionabilis intellectus, existens in sua bona et perfecta memoria ac recte et articulariter loquens, timens divinum iudicium repentinum et horam mortis incertam, dubitans ne forte ab hac vita decederet intestata, cum nil certius morte et nil incertius hora mortis, volensque anime sue providere et de bonis suis temporalibus disponere, ne inter successores suos !is aliqua seu questio oriri possit, presens suum nuncupativnm condidit testamentum manu mei predicti notarii in hunc modum: imprimis quidem dicta testatrix instituit, fecit et sollenniter ordinavit suas heredes universales in omnibus bonis suis mobilibus et stabilibus ubicumque existentibus et melius apparentibus Chyassonam mulierem relict am condam David de Ixe nee non et F adalonam mulierem uxorem Moxe Pulvirecta, filias legitimas et naturales dicte testatricis et condam Iacob de Asesi tune iugalium, ita quad predicte heredes possint et valeant dividere predicta bona tam mobilia quam stabilia ac iura censualia equis porcionibus inter eos (sic) et quilibet eorum (sic), videlicet de dictis heredibus, possit et valeat de porcione sibi contingente dictorum bonorum tam mobilium quam stabilium facere iuxta eorum (sic) arbitrium et voluntatem absque contradicione alicuius. Item dicta testatrix instituit, fecit et sollenniter ordinavit suam heredem particularem Milicam mulierem neptem dicte testatricis, filiam condam Marzuki de Asesi filii dicte testatricis in anulos aureos duos nee non et in tarenis sex in pecunia, excludens earn ab omni alio iure sibi contingenti ... Item dicta testatrix dimisit Moxe de Pulvirecta eius genera quemdam mortarium de metallo ponderis circa XXXX rotulorum, et hoc pro certis expensis factis et solutis per dictum Moxe in quadam questione facta inter dictam testatricem et presbiterum Laurencium de Catalano de Terre Sacce. Item dicta testatrix legavit pro eius anima Perne mulieri filie dictorum Moxe de Pulvirecta et Fadalone iugalium buctuneram unam de argento in numero XXXXV buctonos et clamidem unam de russello. Item dicta testatrix dimisit eidem Fadalone eius £ilia (sic) ultra dictas heredetates catinellam unam argenteam nee non et armaturam unam argentea (sic) absque zonam. Item dicta testatrix dimisit Chyassone eius filie taceam unam argenteam, ut dicitur amaccatam, nee non gunellam unam novam de belvi coloris nigri, et hoc est ultra heredetates contingentes dicte Chassune; restantes veto bonorum predictorum tam mobilium quam stabilium dividi debent equis porcionibus inter dictos (sic) heredes universales dicte testatricis, ut supra dictum est. Item dicta testatrix dixit habere, tenere et possidere bona infrascripta tam mobilia quam stabilia, ac iura censualia videlicet: imprimis item tenimentum unum domorum conscinstentium in corporibus quatuor cum cortilis duobus, quad tenimentum est subiditum in uncia una iure census provido notario Amato de Puchio, prout apparet tenore puplici contractus facti manu mei notarii predicti. Item dicta testatrix dixit habere, tenere et possidere quoddam ius census tarenorum XXII ad quos tenetur Xibiteni Patuano supra quamdam apotecam sistentem in platea puplica, prope apotegam magistri J ohannis de A cur so ex parte meridiey et alias confines; Item tarenos quindecim ad quad tenetur uxor condam Nicolai de Arno supra quamdam domum quam tenet ad emphiteusim ab eadem testatrice, sistentem in quarterio Xurtini, suis finibus limitatam; item tarenos duodecim, grana X ad quad tenetur Geppi Luvitrano supra quamdam domum sistentem intus Terram veterem, suis finibus limitatam; item tarenos octo ad quos tenetur Novellus de Baracta supra quamdam domum quam tenet ad emphiteusim a dicta testatrice, sistentem in quarterio Sancti Nicolai, suis finibus limitatam; item tarenos sex ad quos tenetur Johannes de Cuctono supra quamdam, domum quam tenet et possidet dictus Johannes de Cuctono in quarterio Arricomandate, suis finibus limitatam. Item dixit habere, tenere et possidere quamdam domum terraneam, sistentem in quarterio Abbatie, suis finibus limitatam, quam tenet loerio nomine nepos Nicolai de Cito. Item dicta testatrix dixit habere, tenere et possidere catogium unum sistentem intus Terram veterem suptus palazoctum Lune de Dajna, suis finibus limitatum. Item dixit habere, tenere et possidere quad ius census tarenorum quinque ad quad tenetur Thomas de Fidanza supra quad viniale sistentem (sic) in contrata Sancti Ley suis finibus limitatum. Item tarenos duos ad quos tenetur Johannes de Campo supra quoddam viniale sistentem (sic) in contrata vocata de Aquafrida, suis finibus limitatum. Item tarenos duos ad quos tenetur magister Chinuchius de Pactone supra quoddam viniale sistentem in contrata Sancte Barbare, suis finibus limitatum. Item tarenos duos et grana X ad quos tenetur Salvator de Turturichio supra quoddam viniale sistentem in contrata vocata de Fontana Grandi, suis finibus !imitatum. Item dicta testatrix dixit ... quad post mortem condam Iacob de Asesi mariti dicte testatricis remanserunt in Terra Xacce certa iura cansualia, que iura censualia tenebat et possidebat condam Marzuki de Asesi ac tenuit et possedit post mertem dicti condam Iacob eius patris, in qua iura censualia (sic) dicta testatrix dixit habere eius porcionem tamquam legitima uxor dicti condam Iacob. Item dicta testatrix dixit quad existens infirmus condam Iacob de Asesi maritus dicte testatricis ea infirmitate qua decessit et condam Marzucus de Asesi £illus dicti condam Iacob venit in Terra (sic) Calatabellocte, cui Iacob idem condam Marzucus dixit et interrogavit per hec vel sicula verba «omisseri et non haviru nixunu dinaru», cui Marzuco idem condam Iacob respondidit et dixit «eu haiu allocu veru dudichi oy tridichi flurini de arm>, quos florenus XII vel tresdecim dictus Marzucus cepit in posse suo, et deinde ad paucos dies dictus condam Iacob fuit mortus et predicti floreni XII vel XIII remanserunt in posse dicti condam Marzuki, in quibus pecuniis seu florenis dicta testatrix dixit habere porcionem ei contingentem. Item dicta testatrix dixit quad post mortem dicti condam Iacob eius viri predictus condam Marzucus cepit in posse suo tabanum unum novum de panno, infoderatum de panno de blackrecta nee non et clamidem unam de Firenza de meze mina, corporis dicti condam Iacob, et gunellam una (sic) de belvi, ut dicitur infuderata de blakrecta, in quibus bonis dicta testatrix etiam dixit habere eius porcionem. Item dicta testatrix dixit quad post mortem condam Iacob de Asesi mariti dicte testatricis remansit quamdam apotegam (sic), ut dicitur, furnita de merchi et dictus condam Marzucus vendidit omnes et singulas merces inventas in dicta apotega et, ut dicitur, la disfechi tucta et cepit omnia pecunia, in quibus pecuniis proventis ex dictis mercis (sic) dicta testatrix intendit habere eius porcionem ei conpetentem. Item dicta testatrix dixit habere, tenere et possidere bona mobilia infrascripta videlicet: item coronam unam de argento deorata; item pernaturam unam de perulis cum septi smalti ad octu posti de perulis; item materacia quatuor purpurigna quatuor, videlicet tria usitati et relicum novum, cum quatuor tranverseriis usitatis, videlicet duo maltenssi et duo purpurigna; item cultras duas, videlicet unam novam et reliquam usitatam; item paria duo lintheaminum usitatorum alborum; item_ carpetas quinque, videlicet duas novas, quarum una est rubea et reliqua purpurigna, et tres usitatas; item antelecta tria, videlicet duo nova et unum usitatum; item antelecta alia quinque usitata; item dobleria sex, videlicet quinque in duobus tockis et unum divisum; item dobleria septi, partim usitata et partim nova; item tobalias duodecim, videlicet sex albos (sic) et sex lascatas; item tobalias duos novas, ut dicitur, facti ad adu; item tranverseria duo nova, videlicet unum purpurignum et relicum maltensse, item caxias usitatas sex et bancatos duos seu archibancos; item bancatos tres videlicet unum de apotega et duos de cubile usitatos; item vegetes quinque vacuas usitatas; item carratella duo; item caldaria tria, videlicet duo magna et una parva de here; item ollas duas, videlicet unam de here et aliam de mitallo; item pelves duas de here, videlicet unam parvam et reliquam magna (sic); item cuncumu unum de here usitatum; item bacile unu da here pallido; item caldaria, ut dicitur, de fari cubayta et ... ra tria de here; item paria tria de balanciis magnis de here; item mortaria duo parva de mitallo; item marchos duos de mitallo; item canpanam unam de plembo; item ydriam unam de aqua et certa alia stivilia domus. Item dicta testatrix legavit pro eius anima ecclesie seu miskete Terre Calatabellocte cafisia duo oley; item legavit miskete Terre Sacce alia duo cafisia oley pro salute anime dicte testatricis, que cafisia quatuor oley predicta dicta testatrix voluit et mandavit quod teneantur dare predicte heredes dicte testatricis post mortem dicte testatricis. Item dicta testatrix dixit habere, tenere et possidere cortenam unam albam usitatam et dimidiam cortene de serico usitatam. Item dicta testatrix fecit et sollenniter ordinavit suos fideyconmissarios et sui presentis testamenti exequutores Sabeti Abbati et Xibiteni Patuano, quibus dedit plenam licenciam et liberam potestatem post eius decessum intrandi, capiendi et alienandi bona dicte testatricis pro satisfacione sui presentis testamenti. Et hec fuit et est eius ultima voluntas, suum ultimum testamentum, quam et quod valere voluit iure testamenti, et si iure testamenti non valerit, valeat et valere debeat iure codicillorum vel ad pias causas seu donacionis nomine causa mortis, cassis prius, irritis et exactis omnibus aliis testamentis et codicillis per eam temporibus preteritis factis, presens vero in suo robore permaneat, et et (sic) fuit et est eius ultima voluntas.
Ego Hemigus de Maniono testor.
Ego Johannes Hemigus de Termini testor. Ego pres biter Thomasius de Tanina testor. Ego Johannes de Chiramo testor.
Ego presbiter Nicolaus de Rabuino testor.
Ego clericus Amatus de Bona Accursio testor.
Ego clericus Stefanus di Grasiora.
Caltabellotta, Sicily
See Scandaliato, <em>L'ultimo canto di Ester</em>, p. 201
17 November 1462
Latin
Italy
Sisa, wife of Chyaymus de Buxisa: Caltabellotta, 1458
Sisa, wife of Chyaymus de Buxisa
Sisa names her three grandchildren, Moyses, Xalomus, and Sisa, as her universal heirs. Her son Borach Buxixa is named her guarantor ("fideiussorem particolarem").
Sisa leaves clothing as bequests. She also leaves a cape (caputeum) to Yosep de Cafisi. She also leaves to another grandchild, Manna (who is the daughter of Sisa's daughter Marzuka, and who is the wife of the aforementioned Yosep de Cafisi) another cape (clamis) and a women's tunic. Marzuka, Sisa's daughter, also receives a tunic with some rose-colored detailing.
Like many Jewish women in Sicily and beyond, Sisa leaves oil to her synagogue, the "miskita" of Caltabellotta; and she instructs that she be buried in the Jewish cemetery in the same town.
The list of witnesses of the will have no survived.
TRANSCRIPTION from Scandaliato, pp. 200-201.
Sez. Archivio di Stato di Sciacca, Notai defunti di Caltabellotta, notaio P. Verderame, vol. 11, 8 Giugno 1458 (incompleto).
VIII iunii VII indicionis.
Testamur quod Sisa mulier iudea uxor Chyaymi de Buxixa habitatrix Terre Sacce, ut dixit, presens coram nobis, iacens in lecto infirma corpore sana tamen sue mentis et racionabiliter intellectus, existens in sui bona et perfecta memoria ac recte et articularie loquens, timens divinum iudicium repentinum et horam mortis incertam, dubitans ne forte ab hac vita decederat intestata, cum nil certius morte et nil incertius hora mortis volensque anime sue providere et de bonis suis temporalibus dispensate, ne inter successores suos ]is aliqua seu questio oriri possit, presentem suum nuncupativum condidit testamentum manu mei notarii infrascripti in hunc modum videlicet: imprimis quidem dicta testatrix instituit, fecit, statuit et sollenniter ordinavit suos heredes universales in omnibus bonis suis mobilibus et stabilibus ubicumque existentibus et melius apparentibus Moysem, Xalomum et Sisam nepotes dicte testatricis, ita quod unus succedat alteri etc; item dicta testatrix legavit Yosep de Cafisi caputeum unum panni de visito; item fecit, statuit et sollenniter ordinavit suum fideiussorem particolarem in Borach Buxixa, filium legitimum et naturalem dicte testatricis, natum ex ea et Chaymmi de Buxixi in tarenis XVIII excludente eum a bonis avo iure etc; item legavit Manne eius nepti filie Marzuke et uxore (sic) Iosep de Cafisi clamidem unam et tunicam unam muliebre (sic) corporis dicte testatricis; item legavit dicte Marzuke eius filie tunicam unam, ut dicitur, de meza mina coloris rosati corporis dicte testatricis; item legavit miskite iudayce Terre Calatabellocte cafisium oley unum; item dicta testatrix eligit seppelliri in loco in quo salient sepelliri iudey Terre Calatabellocte; item fecit et sollenniter ordinavit suos fideyconmissarios et sui presentes ...
Caltabellotta, Sicily
See Scandaliato, <em>L'ultimo canto di Ester</em>, p. 200
2 August 1458
Latin
Italy
Lachayna, widow of Sabet Cuyno: Trapani, 1464
Lachayna, widow of Sabet Cuyno
Lachayna came from a wealthy family with business interests across the Mediterranean.
As was common in Sicilian wills in this period, Lachayna first declares that she wants to be buried in the Jewish cemetery of her city. She also left a measure of oil to her synagogue (to be given within five years after her death), among other gifts, and three taris for the "Jewish priests," all for the sake of her soul.
Lachayna leaves her son Luicio only the mandatory legal inheritance, because of the sacrifices and expenses incurred when he was taken captive and his family had to redeem him in Venice. She leaves him a cloak and mourning hat.
She also instructs one of her universal heirs, David, to keep their slave Marzuco, after which he should free him.
Trapani, Sicily
Archivio di Stato, Trapani
AST, Trapani, not. De Durduglia, reg. 8619, cc. 101r-103v (1 May 1464)
See Scandaliato, "Haec est eius ultima voluntas..."
1 May 1464
Latin
Italy
Parnatissa tu Carteru: Crete, 1379
Parnatissa tu Carteru
Parnatissa seems to be a widow. She had two daughters, Cali (widow of a man named Sabatheus, and mother to a daughter named Anastassu) and Parmya (married to Samerya de Rodo, i.e. from Rhodes, and mother to a girl named Cali?).
Parnatissa names her son-in-law, Samerya de Rodo, as her executor. She leaves bequests to female family members, including 5 to "Cali tu Samerya," everything in her house to her granddaughter Anastassu, 15 hyperpera to her daughter Cali. Each of these gifts is labeled as being "pro anima mea."
She also leaves 4 measures of oil to her synagogue, "pro anima mea."
Candia, Crete
Archivio di Stato, Venice
Notai di Candia, b. 295, fasc. 10, fols. 9v-10r (not. Hemanuel Focha)
McKee, <em>Wills</em>, no. 705
11 March 1379
Rena Lauer
Latin
Eastern Mediterranean
Italy
Venetian Empire
Agnesa, wife of Busacca Naguay: Palermo, 1432
Agnesa, wife of Busacca Naguay
Agnesa testates while ill, naming her husband her universal heir and executor. She leaves donations to the synagogues in Palermo and Trapani, and to the burial society of Palermo. She leaves two silver Torah finials to the synagogue in Trapani (specifying that they be given in her and her husband's name) and names a man and his family to be guardians and maintainers of the finials for the synagogue.
Agnesa apparently had no children. She leaves her sister's three children sums "pro quolibet iure recognicionis sanguis." She also leaves a garment ("clamidem de Florencia") to her sister Charusa.
TRANSCRIPTION attached here as file from Simonsohn (see below).
Palermo, Sicily
Archivio di Stato, Palermo,
ASP, not. Nicolo Aprea, reg. 826, c. 240r-v
Simonsohn, Jews in Sicily, 11, no. 6855; see Scandaliato, "Haec est eius ultima voluntas..."
27 April 1432
Latin
Italy