Dublin Core
Title
Subject
Description
FF. In nomine domini amen. Notum sit et cetera anno
domini Millesimo CCClxxxxviiii die vii mensis
Novembris circa terciam. Notum sit et cetera quod
cum nil sit certius morte quamvis eius
hora sit dubia et inserta idcirco
ego Sterella filia uxor Boni-
aqui de Albanea filiaque condam Cresqui
Susurloti et Belle condam coniugum
sana mente licet egra corpore et
in mea tamen bona sana firma et vali-
da existens memoria et loquela gratia domini
nostri Jhesu Christi volens et quamplurimum
/28r/
in recomendo ego dicta testatrix animam
meam altissimo creatori domino nostro Jhesu
Christi.
Et eligo michi cepulturam in simi-
terio in quo cepultati? sunt corpores?
liberorum meorum.
Item lego ego Profacho Cohen ju-
deo fratri meo pro omnibus iuribus sibi com-
petentis? in bonis sua meis scilicet
quinque solidis tantum?
Item lego Davineto Cohe fratri meo
In omnibus bonis meis instituo michi
heredem videlicet dictum Boniaqui ma-
ritum meum et ad sui vitam tamen cum?
ipso mortuo volo omnia bona
mea reverti pleno iure scole
maioris Judeorum Massilie.
Item volo et ordino quod dictus maritus
meus possit et valeat de bonis
meis vendere pro suis alimentis
sine aliquali contradicunt.
Testes Bartholomeus Porquerii
Bartholomeus de Monte Calexo
Petrus Ricavo filius Raymundi
Pons Tacilis
Petrus Rostagni
Johannes Pinatelli
[Transcription by Daniel Lord Smail]