Gineta, wife of Cregutus Profachi: Marseille, 1413

Dublin Core

Title

Gineta, wife of Cregutus Profachi: Marseille, 1413

Subject

Gineta, wife of Cregutus Profachi

Description

NOTE: Gineta was among the wealthiest merchants in Marseille, and was married to an important leader in the Jewish community. For more on Gineta, see Juliette Sibon, Les Juifs de Marseille au XIVe siècle (Paris: Cerf, 2011). This will, however, does not appear in the book.
CII

Dictatus est in cartulario signato per O

In Christi nomine amen. Anno incarnationis eiusdem Millesimo CCCCmoterciodecimo die dominica decima octava mensis Novembris circa terciam. Notum sit et cetera quod ego Gineta uxor Creguti Profachi judea civis Massilie filiaque Durandi de Bedarida condam sana mente licet egra corpore et in mea tamen bona sana firma et valida existens? memoria et loquela gratia domini nostri Jhesu Christi. Volens et quamplurimum cu- pens testata descedere et de bonis meis omnibus iuribus atque rebus meis talis? ordinari ne post obitum meum inter meos successores ulla materia questionis valeat exoriri. Eapropter dum? michi licet facio condo et ordino ego dicta Gineta testatrix testa- mentum meum ultimum nuncupatum et meam ultimam voluntatem dispo- sitionem et ordinacionem meam ultimam nuncupativam bonorum meorum iurium omnium atque rerum in modum et per modum qui sequitur infrascriptum.

In primis enim et ante omniam recomendo ego dicta Gina testatrix animam meam corpusque meum altissimo creatori domino nostro Jhesu Christi et toti curie celesti.

Et eligo michi seu corpori meo misera- bili sepulturam quando me mori continge-rit in simiterio Montis Judaici.

Item lego ego dicta Gina testatrix cuili- bet scolarum Judeorum Massilie videlicet cui- libet ipsarum unam libram oley anno quolibet et perpetuo dandi cuilibet ipsarum scolarum pro quibus obligo omnia bona mea presencia et futura.

Item prelego et dari volo ego dicta Gineta testatrix octo pauperinis mulieribus judeis videlicet cuilibet ipsarum unam gonellam panni sarge valentem octo grossis pro canna semel ? non illas dari volo eisdem mulie-

/verso/ ribus per heredem meum infrascriptum per spacium quatuor annorum videlicet anno quolibet unam pro quibus obligo omnia bona mea presencia et futura.

Item lego et dari volo ego dicta testatrix elemosine Judeorum de Massilia videlicet unum lectum munitum unam mappam et unam longeriam novas quas dari volo per heredem meum infrascriptum pro quibus obligo omnia bona mea presencia et futura.

Item volo et ordino ego dicta Gina testatrix quod heres meus infrascriptus teneatur et debeat dari anno quolibet et perpetuo pau- peribus egentibus judeis unum pondus farine in pane cocto videlicet in festo vocato inter ebreos Anuqua pro quibus obligo omnia bona mea presencia et futura.

Item lego ego dicta Gineta testatrix Boniuci? Tamani? filiolo meo duos floreni auri semel solum? solvendos.

Item lego ego dicta testatrix Cregu- done de Mayranicis judee pro bonis servitiis per eam michi factis et in re- munerationem eorumdem unam chopam meam et unum cossetum meum quam et quem dari volo eidem per heredem meum infrascriptum.

Item lego ego dicta testatrix Gi- nete uxor _____________ judee amor dei unam chopam mea quam sibi dari volo per heredem meum infrascriptum.

In omnibus vero aliis bonis meis mobilibus et immobilibus iuribus ac- tionibus et rationis ac debitorum nominibus quecumque qualiacumque et quantacumque sint vel fuerint et quibuscumque nominibus nuncupentur

/recto/ Ciii seu etiam censciantur? presentibus et futuris michi heredem universalem et insolidum facio instituo et ordino ego dicta Gineta testatrix videlicet dilectum maritum meum Cregutum Profachi judeum et suos quem ore meo proprie nomino et appello.

Hoc autem est et cetera. Cassans et cetera. Hec solum? et cetera. Rogans et cetera. De quibus et cetera.

Actum Massilie in camera domus ipsius Creguti in qua iacebat in lecto gravata.

Testes Franciscus Roppe notarius de Guilles Hugo Candorayi fusterius Poncius Romanilhi peyrerius Petrus Michaelis laborator Rauletus de Trienis aurifaber Guillelmus Chaberti laborator Monnetus Rostagni sabaterius

[Transcription by Daniel Lord Smail]

Creator

Marseille

Date

18 November 1413

Source

Archives Départementales des Bouches-du-Rhône 351 E 166, 102r-103r

Language

Latin

Coverage

France

Contributor

Daniel Lord Smail