Suna, widow of Charon Cuyno: Trapani, 1434

Dublin Core

Title

Suna, widow of Charon Cuyno: Trapani, 1434

Subject

Suna, widow of Charon Cuyno

Description

Among her bequests, Suna left money to community leaders, and loaves of baked bread to the confraternity of the Jews for the sake of her soul.
TRANSCRIPTION from Scandaliato, pp. 193-195

Archivio di Stato di Trapani, Notai defunti, notaio G. de Nuris, vol. 8569, cc. 118rv-119r, 10 Agosto 1434.

Quod presens coram nobis Suna mulier vidua iudea, olim uxor condam Charoni Cuynu, habitatrix Trapani, sana per graciam om­ni potentis Dei mente et sensu, licet corpore sit aliqualiter egrota, timens divinum iudicium mortis, ne forte ab hac vita decederet in­testata, sicut multis evenire solet, et de anima rebus et bonis suis nulla esset dispensacio facta, dum tempus habet testandi et anime sue providendi, suum presens ultimum nuncupativum testamentum manu mei notarii condidit per sui ultimam disposicionem, prius per earn annullatis, cancellatis et irritatis omnibus aliis suis testamentis et ultimis voluntatibus per earn conditis retrohactis temporibus, suo tamen presenti testamento in suo robore permanente, quod voluit post eius mortem habere debere omnem roboris firmitatem. In pri­mis quidem dicta testatrix elegit se sepelliri more iudeorum in eorum cimbiterio extra menia dicta terre; item super omnibus et sin­gulis bonis suis mobilibus, stabilibus, iuribus et accionibus quibu­scumque preterquam et legatis et fidecom missis in presenti testa­mento contentis, instituit suam universalem heredem Misudam mulierem, eius legitiman et naturalem filiam et condam Charoni eius viri, et uxorem ad presens magistri Xamuelis de Rachamino; item instituit, fecit et ordinavit suum particularem heredem Charonum de Iona, eius nepotem, £ilium Iusufi de Iona et condam Ganyuse, olim iugalium, et filie dicte testatricis super apotheca una palacia­ta et domo una palaciata invicem iuntis, scitis et positis in Terra Trapani in contrata Iudayce, iuxta domos Charoni de lu Presti, pro­pe apothecam Charoni de Matafione, viam puplicam et alios con­fines, sub tamen lege et condicione quod si dictus Charonus, eius heres particularis, mori contingerit sine filiis de suo corpore legitime descendentibus, quod dicte apotheca et domus revertantur et ac­quirantur dicte Misude, eius universali heredi, et suis legitimis filiis et heredibus, qui pro tempore fuerint nee non et super uncia una in pecunia, manto uno et caputheo uno de dolo, scilicet ipsum Charonum heredem particularem instituit et ... aliud ultra predictas aphotecam, domum, unciam unam, mantum et caputheum re­cipere possit neque habere debeat de bonis dicte recipere testatri­cis, ... ns et mandans eum esse debere contentum de dicto particu­lari hereditate; item instituit, fecit et ordinavit suam particularem heredem Senam, eius neptem, filiam dicte Misude eius ... heredis et condam Busacce de Saydi, olim ...... et expendi uncie tres in costrucione unius zone ... de argento et alie uncie tres debeant expendi in empcione pe(ru)larum ad opus dicte Sene, nee non et super rebus infrascriptis: buctunera una de argento filato, quam ipsa Sena ha­bet in quadam sua gunnella, ponderis unciarum octo, qui buctoni sunt in numero triginta quinque; coronecta una seu iorlandecta de argento inperulata et ysmaltata cum lapidibus · diversorum colo­rum; zona una de argento dicte testatricis; catinellis duabus de ar­gento filato de brachiis, taciis duabus de argento, una rotunda et alia, ut dicitur, spasa; sigillo uno aureo; cocharellis duabus de ar­gento; cassia una magna de nuce; scrineo uno firrato de capiczio; puctanella (sic) una de perulis cum buctonis quinque de argento fi­lato et deauratis et ismaltatis; caldaria una manna erea; bacili uno ialno de ere; mortaro uno manna de mitallo cum suo manico; sta­gnatis duabus de piltro; conca una manna et una alia parva de spe­ciali que vocatur tangera; bacili uno de piltro; sicho uno ereo; sartagina una et lecto uno fornito, videlicet: cultra una alba nova la­borata a buctunelli seu riti minuta cannarum viginti quinque; pari uno litheaninum alborum ad duas fardas; guardanappos quinque; pa­ri uno de cuxinectis albis; copertoriis duobus de percha laboratis a laczu cum seta; tobaliis de chono quinque cum capitibus de seta; mensaliis quatuor; tobaliis sex albis de chono cum capitibus isfila­tis; dublectis duobus; tobaliis duabus albis de collo cum capitibus isfilatis; interulis duabus; que bona debeant dari et consignari eidem Sene tempore contracti sui matrimonii; et si forte ipsa Sena ante­quam pervenitur ad maritum mori contingerit; quod ipso casu bo­na omnia supradicta acquirantur dicte Misude eius filie et univer­sali heredi aut eius filiis et heredibus qui pro tempore fuerint. Item legavit Sadono de Saidi, eius fratri, iure recognicionis mantum unum et caputheum unum panni blavi de dolo; item legavit Mazul,e, eius sorori, uxori Machalufi de Actuni iure recognicionis guardacore unu seu indumentum panni blavi de dolo; item legavit Nissimi et David Malta, eius nepotibus, cuilibet scilicet eorum iure recogni­cionis mantum unum panni blavi de dolo et caputheum unum; item legavit Asise, uxori Vite de Missina, iure recognicionis indu­mentum unum de dolo panni blavi; item legavit Mulchaire, uxori Jo­sep Failla, iure recognicionis gunnellam unam panni blavi de dolo; item legavit Xalomo ... fratri ... de Saydi, eius nepoti, iure recogni­cionis cuilibet ... man tum unum panni blavi de dolo; item legavit ei­dem Xalom, eius fratri, uncias tres in pecunia numerata dicte te­statricis pro ... ad presens est; item legavit dicto magistro Samueli, eius genero, mantum unum panni blavi de dolo; item legavit pro ani­ma sua miskide iudeorum dicte terre dimidium cantare oley dandum per eius heredem universalem de mense in mensem cafisum unum; item legavit presbiteris omnibus dicte miskide iudeorum tarenos sex; item cuilibet fodencium foveas iudeorum pro anima sua tarenum unum; item legavit confratrie iudeorum dicte terre tarenos tres; item legavit Laguayne, uxori dicti Saddoni Saydi, eius fratris, udicam unam iure recognicionis; item legavit Mulchayre, uxori magistri Sa­lamonis Chirkena, iure sanguinis udicam unam; item legavit Asise, uxori dicti Xalomoni de Saydi, udicam unam; item legavit salmas tres pani cocti pro caritate fienda pro anima sua in tribus tempo­ribus post eius mortem, videlicet inde ad mensem unum salmam unam, inde ad sex post eius mortem aliam salmam unam et inde ad annum unum post eius mortem reliquam salmam. Item voluit, mandavit quod supradicte legata dentur per eius heredem et assi­gnentur predictis legatariis in quibus condicio vel tempus appositum non est, infra menses sex post eius mortem, predictos mantas et ve­stes de dolo bona stabilia relicta dicto Charono suo nepoti, que da­ri iuxit statim tempore sue mortis. Item voluit et mandavit quod dicta bona legata eidem Sene, eius nepti, pro suo maritagio scilicet illa bona que supererint in mortem dicte· testratricis, debeant reponi intus aliquam cassam et conservari pro dicto maritagio et ea que de­fecerint in dicto legato dicta mater Sene et heres universalis habeat tempus conplendi successive usque ad tempus maritagii dicte Sene. Item fecit et ordinavit suos fidecommissarios et exequtores sui presentis testamenti dictos Saddonum Saydi et Machalufum de Ac­tuni, quibus et cuilibet eorum in solidum dedit auctoritatem et po­testatem intrandi bona dicte testatricis post eius mortem eorum pro­pria auctoritate etcetera, et solvendi dicta legata in presenti testa­mento contenta modo et forma ut supra. Et hec est sua ultima vo­luntas, quam valere voluit et mandavit iure testamenti, et si iure te­stamenti valere non poterit, valeat saltem iure codicillorum vel sal­tem iure donacionis causa mortis et alterius ultime voluntatis, qua de iure melius val ere poterit et teneretur.

Testes: Antonius de Bindacio, magister Bertus de Johanne, An­tonius Lecha, Antonius de Liocta, Bartholomeus condam Masii de Vincio, Chius de Barbaro et Petrus de la Licata.

Creator

Trapani, Sicily

Date

10 August 1434

Source

Archivio di Stato, Trapani
AST, Trapani, not. G. De Nuris, reg. 8569, cc. 118r-119r (10 Aug. 1434)
TRANSCRIBED in Scandaliato, L’ultimo canto di Ester, cit., p. 193; see Bresc, Arabes de langues, ch. 5; see Scandaliato, "Haec est eius ultima voluntas...," 3.

Language

Latin

Coverage

Italy

Contributor

Rena Lauer